IBICES CC

IBICES CC
IBICES CC.
inter alia animalia herbatica, quae die muneris rapienda populo concessit, Gordianus apud Iul. Capitolin. in Vita eius. Est autem Ibex, Hebt. jaal, quod nomen ab ascensu accepit, eo quod in summis montibus degit, Psalm. 104. v. 18. Cornua habet vastissima, quae a capite usque ad clunes protenduntur, memoratque Scalig. vetulorum cornu pependisse pondo duodeviginti, et in quibusdam nodos 24. numerari totidem Annorum coniecturam. Ea inter pretiosas merces recensentur Ezech. c. 27. v. 15. idque propter multiplicem eorum usum. In Libya enim ingentium poculorum vicem praestare, et si perite excaventur, tricongiorum, refert Aelian. l. 14. c. 16. Ex iisdem arcus in Creta fieri, apud Bellon. exstat. Unde non dubitat Bochart. quin Homeri ἴξαλος, Il. δ. v. 105. sit Ibex, cum et agrestis capra et in rupibus depreheusa dicatur et habuisse κέρατα ἑκκαιδεκάδωρα,
cornua palmarum sedecim, ex quibus Pandaro arcus fabricatus, vide infra. In Haec cornua, ait Plin. l. 8. c. 53. se librant lbices, ut tormento aliquo rotati in petras, potissimum e monte aliquo in alium transilire quoerentes, atque recussis pernicius, quo libuerit, exsultant. Quo pertinent illa virg. Aen. l. 4. v. 152.
Ecce ferae saxi deiectae vertice caprae
Decurrêre iugis
Quod si earum aliqua in praeceps cadat, tali membrorum sunt robore, ut maneant illaesae, cum similem habeant petris duritiem, in cornibus maxime; quae a capite usque ad nates pertingentia ita eas tutantur, ut ne a petris quidquam timeant, Aelian. Isid. Alii. Porro in cornibus duo esse foramina, per quae respirent, quibusque obturatis pereant ilico, scribit Damit; idemque refert de aegagro, qui cum Ibice idem, Oppian. l. 2.
Εἰ δέ τις αἰγάγρου κηρὸν κέρασιν περιχέυοι,
Ζωῆς ἐξέκλεισεν ὁδοὺς, πνοιῆς τε διαύλους.
Quod si quis aegagricornibus ceram circumfuderit,
Vitae is intercluserit vias, vespir ationisque meatus etc.
Plura de hoc animali, ςτοργῇ inprimis earum tum in catulos, cum capti abducuntur, tum in parentes senio confectos: de fabella item Iudaeorum, Ionam ab ibice lactatum, dicentium, vide apud Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 23. de partu illarum difficili, apud G. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 49.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Ibices — Ibex I bex ([imac] b[e^]ks), n.; pl. E. {Ibexes} ([imac] b[e^]ks*[e^]z), L. {Ibices} ([imac]b [i^]*s[=e]z). [L., a kind of goat, the chamois.] (Zo[ o]l.) One of several species of wild goats having very large, recurved horns, transversely ridged… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • ibices — i·bex || aɪbeks n. wild goat having long curved horns (native to Eurasia and North Africa) …   English contemporary dictionary

  • Parque Nacional del Gran Paraíso — Saltar a navegación, búsqueda Parque nacional del Gran Paraíso (Parco nazionale del Gran Paradiso) Categoría IUCN II (Parque nacional) …   Wikipedia Español

  • Cueva de La Pasiega — Saltar a navegación, búsqueda Cueva de Altam …   Wikipedia Español

  • SYLVA — I. SYLVA apud Iul. Capitolin, in Gordianis Tribus, c. 3. Exstat Silva eius (Gordiani Senioris) memorabilis, quae picta est in domo rosirata Cn. Pompeii in qua pictur etiamnum continentur cervi palmati ducenti mixtis Britannis: equi feri XXX. oves …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Capra ibex —   Íbice …   Wikipedia Español

  • Capra Hispanica — Ibex I bex ([imac] b[e^]ks), n.; pl. E. {Ibexes} ([imac] b[e^]ks*[e^]z), L. {Ibices} ([imac]b [i^]*s[=e]z). [L., a kind of goat, the chamois.] (Zo[ o]l.) One of several species of wild goats having very large, recurved horns, transversely ridged… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Capra ibex — Ibex I bex ([imac] b[e^]ks), n.; pl. E. {Ibexes} ([imac] b[e^]ks*[e^]z), L. {Ibices} ([imac]b [i^]*s[=e]z). [L., a kind of goat, the chamois.] (Zo[ o]l.) One of several species of wild goats having very large, recurved horns, transversely ridged… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Ibex — I bex ([imac] b[e^]ks), n.; pl. E. {Ibexes} ([imac] b[e^]ks*[e^]z), L. {Ibices} ([imac]b [i^]*s[=e]z). [L., a kind of goat, the chamois.] (Zo[ o]l.) One of several species of wild goats having very large, recurved horns, transversely ridged in… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Ibexes — Ibex I bex ([imac] b[e^]ks), n.; pl. E. {Ibexes} ([imac] b[e^]ks*[e^]z), L. {Ibices} ([imac]b [i^]*s[=e]z). [L., a kind of goat, the chamois.] (Zo[ o]l.) One of several species of wild goats having very large, recurved horns, transversely ridged… …   The Collaborative International Dictionary of English

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”